Oração Eucarística II
Esta Oração Eucarística tem um Prefácio próprio, que faz parte da sua estrutura. Podem, contudo, usar-se também outros Prefácios.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere per Fílium dilectiónis tuæ Iesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecísti: quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum.
Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret.
Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis glóriam tuam prædicámus, una voce dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Quando o Prefácio utilizado é outro, a Oração Eucarística II tem início aqui:
O sacerdote estende as mãos sobre as oblatas, e prossegue dizendo:
Vere Sanctus es, Dómine fons omnis sanctitátis. Hæc ergo dona, quaésumus, Spíritus tui rore sanctífica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.
Nas fórmulas que se seguem, as palavras do Senhor devem pronunciar-se clara e distintamente, como o requer a sua natureza. O sacerdote toma a hóstia em suas mãos e inclinado ao altar, diz:
Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accépit panem et grátias agens fregit, dedítque discípulis suis.
O sacerdote mostra ao povo a hóstia consagrada, coloca-a sobre a patena e genuflecta em adoração. O sacerdote toma o cálice em suas mãos e inclinado ao altar, diz:
Símili modo, postquam cenátum est, accípiens et cálicem íterum tibi grátias agens dedit discípulis suis.
O sacerdote mostra ao povo o cálice, coloca-o sobre o corporal e genuflecte em adoração. Depois continua:
Mystérium fídei.
R. Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitæ et cálicem salútis offérimus, grátias agéntes quia nos dignos habuísti astáre coram te et tibi ministráre. Et súpplices deprecámur ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes a Spíritu Sancto congregémur in unum.
Recordáre, Dómine, Ecclésiæ tuæ toto orbe diffúsæ, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. et univérso clero.
Nas Missas de defuntos pode acrescentar-se:
Meménto fámuli tui (fámulæ tuæ) N., quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Concéde, ut, qui (quæ) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Fílii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus.
Meménto étiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctórum, et eos in lumen vultus tui admítte.
Omnium nostrum, quaésumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María, beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a sǽculo placuérunt, ætérnæ vitæ mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus per Fílium tuum Iesum Christum.
O sacerdote toma o cálice e a patena com a hóstia e, elevando-os, diz:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saécula sæculórum.
R. Amen.