Oração Eucarística III
Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.
O sacerdote estende as mãos sobre as oblatas, e prossegue dizendo:
Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur, ut hæc múnera, quæ tibi sacránda detúlimus, eódem Spíritu sanctificáre dignéris, ut Corpus et + Sanguis fiant Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, cuius mandáto hæc mystéria celebrámus.
Nas fórmulas que se seguem, as palavras do Senhor devem pronunciar-se clara e distintamente, como o requer a sua natureza. O sacerdote toma a hóstia em suas mãos e inclinado ao altar, diz:
Ipse enim in qua nocte tradebátur accépit panem et tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis.
O sacerdote mostra ao povo a hóstia consagrada, coloca-a sobre a patena e genuflecta em adoração. O sacerdote toma o cálice em suas mãos e inclinado ao altar, diz:
Símili modo, postquam cenátum est, accípiens cálicem, et tibi grátias agens benedíxit, dedítque discípulis suis.
O sacerdote mostra ao povo o cálice, coloca-o sobre o corporal e genuflecte em adoração. Depois continua:
Mystérium fídei.
R. Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferæ passiónis necnon mirábilis resurrectiónis et ascensiónis in cælum, sed et præstolántes álterum eius advéntum, offérimus tibi, grátias referéntes, hoc sacrifícium vivum et sanctum.
Réspice, quaésumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ et, agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatióne placári, concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur, Spíritu eius Sancto repléti, unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.
Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídimus adiuvári.
Hæc Hóstia nostræ reconciliatiónis profíciat, quaésumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli órdine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuæ.
Votis huius famíliæ, quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
+ Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc saéculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.
Quando esta Oração Eucarística é usada numa missa de defuntos pode dizer-se:
+ Meménto fámuli tui (fámulæ tuæ) N., quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Concéde, ut, qui (quæ) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Fílii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus, quando mórtuos suscitábit in carne de terra et corpus humilitátis nostræ configurábit córpori claritátis suæ.
Sed et fratres nostros defúnctos, et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc saéculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris, quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes, tibi símiles érimus cuncta per saécula, et te sine fine laudábimus, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.
O sacerdote toma o cálice e a patena com a hóstia e, elevando-os, diz:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saécula sæculórum.
R. Amen.